- ANTHRAX
- ANTHRAXGraece Α῎νθραξ, nomen ardentium gemmarum quarum principatum obtinet, qui Anthrax proprie dictus est. Strabo l. 15. de India, Φέρει δὲ καὶ λιθίαν ἡ χῶρα πολυτελῆ κρυςτάλλων, καὶ ἀνθράκων παντοίων, ἔτι δὲ καὶ μαργαριτῶν: ubi nomine κρυςτάλλων, gemmas; crystallinâ facie et candicantes, uti nomine ἀνθράκων, ardentes, significari, ait Salmas. ad Solin. p. 1093. Habet autem Anthrax εἶδος ὀξυφοινικοῦν, speciem clare purpurantem, Epiphan. Vide infra in voce Carbunculus et eundem p. 380. Hinc Anthracites apud Solin. c. 37. ubi eum dicit coruscare volut scinlillantibus stellis. Plin. l. 36. c. 20. Anthracitin vocat, In Anthracitide scintillae aliquando discurrere videntur. Alia tamen est Anthracitis, quam inter carbunculorum genera retulit, in Thesprotia fossilem et carbonibus similem; alius Anthracites lapis, et genere haematitarum. Forte Solinus in Plinio legit, in Anthracia scintillae discurrunt. Sed ille Anthracim gemmam dixit, non Anthraciam lapidem, τὸν ἀνθρακίαν, etc. Vide Eundem ibid. p. 770. et infra in voce Lychnites; namque et sic Anthracem Graeci, qui de Lapidibus scripsêre, exponunt, quia luceat, ut lucerna accensa vel ignis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.